ATHACI

ATHACI
ATHACI
populi apud Solin. pro Athacoris, qui Ptolemaeo Η᾿θαγοῦροι sunt. Ita autem Solin. c. 51. cui tit. gens Attacorum. Sequitur Attacenus sinus et gens hominum Attacorum, quibus temperies praerogativa mir am aeris clementiam subministrat. Arcent sane afflatum noxium colles --- atque ideo --- par illis et Hyperboreis genus vitae est. Inter hos et Indiam gnarissimi Ciconas locaverunt. Ubi male ab Attacis populis sinum Attacenum dictum vult: cum nulli tales. Sed Ataci vel Athaci, pro Α᾿θαγόραι sunt vel Α᾿θακόραι, qui in Serica. Salmas. ad Solin. p. 989. ubi Thuros et Tocharos eis facit vicinos etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • ATTACENUS Sinus — apud Solinum c. 51. Sequitur Attacenus Sinus, et gens hominum Attacorum, quibus temperies praerogativa miram aeris clementiam sumministrat etc. Sed nulli usquam Attaci, ut vidimus supra, in voce Athaci. Proin Attacenum, pro Attiano; et Attacos,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ATTACORAE — populi Asiae, in Serica regione. Vide supra in voce Athaci, et hîc in Attacenus Sinus …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”